Everything2
Near Matches
Ignore Exact
Full Text
Everything2

The Gallic Wars Book 1 Chapter 31

created by Byzantine

(thing) by Gaius Iulius Caesar (4.9 y) (print)   ?   I like it! Wed Nov 22 2000 at 7:35:34

Eo concilio dimisso idem principes civitatum qui ante fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque, uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret.  Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt:  Non minus se id contendere et laborare, ne ea, quae dixissent, enuntiarentur, quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.  Loctus est pro his Diviciacus Aeduus:  Galliae totius factiones esse duas:  harum alterius principatum tenere Aeduos, alterius Arvernos.  Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse, uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur.  Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse:  posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures:  nunc esse in Gallia ad centum et XX milium numerum.  Cum his Aeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse.  Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iureiurando civitatem obstringere, sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos, quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.  Unum se esse ex omni civitate Aeduorum, qui adduci non potuerit, ut iuraret aut liberos suos obsides daret.  Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iureiurando neque obsidibus teneretur.  Sed peius victoribus Sequanis quam Aeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.  Futurum esse paucis annis, uti omnes ex Galliae finibus pellerentur, atque omnes Germani Rhenum transirent:  neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.  Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides obilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit.  Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium:  non posse eius imperia diutius sustinere.  Nisi si quid in Caesare populoque Romano sit auxili, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur.  Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus, qui apud eum sint, gravissimum supplicium sumat.  Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse, ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.

<< Previous | Next >>


printable version
chaos

The Gallic Wars Book 1 Chapter 32 The Gallic Wars Book 1 Chapter 30 Breen Julius Caesar
Y'know, if you log in, you can write something here, or contact authors directly on the site. Create a New User if you don't already have an account.
  Epicenter
Login
Password

password reminder
register

Everything2 Help

Cool Staff Picks
Nodes your sibling would have liked:
Interview with God
Persephone
John Lee Hooker
Ender's Game
Let's remove some sports from the Olympics
redheads
Children of the Screens
Stab me again. It never felt so good to bleed.
Rite of Betrothal
Working people are never allowed to become rich in the United States
on the rotations of the spheres
Life of a government employee
Tijuana Bible
New Writeups
Ereneta
Stone Soup, Part Two(person)
jjen
Sorrier than I ever thought I would be(personal)
locke baron
Moskva class antisubmarine cruiser(thing)
Wuukiee
May 15, 2008(idea)
locke baron
Kuznetsov class aircraft carrier(thing)
_lesra
for abby(thing)
Adaptive Child
Annie's garden salsa(recipe)
Simulacron3
Zig-Zag(thing)
Ouzo
Special Grilled Cheese(fiction)
Noung
Tiananmen Square Massacre(idea)
aneurin
Lord St Clair(person)
artman2003
Assholes and Douchebags: A Comparison(person)
locke baron
Tyan Thunder K8WE(thing)
locke baron
Udaloy class destroyer(thing)
Scaevola
Same-sex marriage(idea)
Everything 2 is brought to you by the letter C and The Everything Development Company